Encontrados 12053 resultados para: Qui
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)
Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. (Epistula I ad Corinthios 1, 11)
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis. (Epistula I ad Corinthios 1, 15)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. (Epistula I ad Corinthios 1, 25)
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, (Epistula I ad Corinthios 1, 30)