Encontrados 12053 resultados para: Qui
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)
Dicit eis Iesus: “Venite, prandete”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “Tu quis es?”, scientes quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “Simon Ioannis, diligis me plus his?”. Dicit ei: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce agnos meos”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)
Dicit ei iterum secundo: “Simon Ioannis, diligis me?”. Ait illi: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 16)
Dicit ei tertio: “Simon Ioannis, amas me?”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “Amas me?”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)
Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “Domine, quis est qui tradit te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)
Dicit ei Iesus: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)