Encontrados 12053 resultados para: Qui
Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 3)
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 5)
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
de peccato quidem, quia non credunt in me; (Evangelium secundum Ioannem 16, 9)
de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 11)
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 14)
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”?”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Dicebant ergo: “Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 18)
Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”? (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)