Encontrados 12053 resultados para: Qui
At ille dixit ei: “Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 14)
Dixitque ad illos: “Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”. (Evangelium secundum Lucam 12, 15)
Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives”. (Evangelium secundum Lucam 12, 21)
Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. (Evangelium secundum Lucam 12, 24)
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; (Evangelium secundum Lucam 12, 33)