Mosaico decorativo

Encontrados 12053 resultados para: Qui

  • et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. (Evangelium secundum Lucam 4, 32)

  • “Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)

  • Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 36)

  • Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)

  • Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)

  • Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)

  • Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)

  • Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “Duc in altum et laxate retia vestra in capturam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 4)

  • Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. (Evangelium secundum Lucam 5, 7)

  • Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)

  • Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; (Evangelium secundum Lucam 5, 9)

  • similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens”. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina