Encontrados 12053 resultados para: Qui
Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: “Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis?”. (Liber Exodus 14, 5)
tulitque sescentos currus electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus. (Liber Exodus 14, 7)
Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)
et dixerunt ad Moysen: “Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto? (Liber Exodus 14, 11)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. (Liber Exodus 14, 15)
Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius. (Liber Exodus 14, 17)
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius”. (Liber Exodus 14, 18)
Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. (Liber Exodus 14, 19)
Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)
Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14, 26)
Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)