Encontrados 12053 resultados para: Qui
Et ille: “Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)
Noli ergo metuere, sed, quidquid dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse fortem. (Liber Ruth 3, 11)
Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. (Liber Ruth 3, 12)
Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)
Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: “Cave, ne quis noverit quod huc veneris”. (Liber Ruth 3, 14)
Et rursum: “Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu”. Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)
et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: “Quid egisti, filia?”. Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, (Liber Ruth 3, 16)
Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “Declina paulisper et sede hic”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit. (Liber Ruth 4, 1)
Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. (Liber Ruth 4, 3)
Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)
Cui dixit Booz: “Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua”. (Liber Ruth 4, 5)
Qui respondit: “Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor”. (Liber Ruth 4, 6)