Encontrados 12053 resultados para: Qui
Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis (Liber Numeri 33, 3)
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, (Liber Numeri 33, 38)
Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel. (Liber Numeri 33, 40)
Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; (Liber Numeri 33, 55)
et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam”. (Liber Numeri 33, 56)
Qui circuibunt australem plagam per ascensum Acrabbim (id est Scorpionum), ita ut transeant in Sin et perveniant ad meridiem Cadesbarne, unde egredientur ad Asaraddar et tendent usque ad Asemona. (Liber Numeri 34, 4)
Ibuntque confinia usque ad Zephrona et Asarenon. Hi erunt termini in parte aquilonis. (Liber Numeri 34, 9)
“Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun (Liber Numeri 34, 17)
Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan. (Liber Numeri 34, 29)
De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis, (Liber Numeri 35, 6)
Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis”. (Liber Numeri 35, 8)
eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint; (Liber Numeri 35, 11)