Encontrados 2423 resultados para: Qui Clamavit In Israel
quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. (Liber Numeri 8, 16)
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. (Liber Numeri 8, 17)
Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel (Liber Numeri 8, 18)
tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium”. (Liber Numeri 8, 19)
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 20)
“Faciant filii Israel Pascha in tempore suo (Liber Numeri 9, 2)
Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha. (Liber Numeri 9, 4)
Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. (Liber Numeri 9, 5)
dixerunt ei: “Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?”. (Liber Numeri 9, 7)
“Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino (Liber Numeri 9, 10)
Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)
Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; (Liber Numeri 9, 19)