Mosaico decorativo

Encontrados 651 resultados para: Propter

  • Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus, (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem. (Liber II Maccabaeorum 6, 22)

  • et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram. (Liber II Maccabaeorum 6, 25)

  • Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • At ille respondens patria voce dixit: “Non faciam”. Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus. (Liber II Maccabaeorum 7, 8)

  • et fortiter ait: “E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero”, (Liber II Maccabaeorum 7, 11)

  • Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius”. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos. (Liber II Maccabaeorum 8, 15)

  • et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum — Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt C; (Liber II Maccabaeorum 8, 20)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina