Encontrados 1243 resultados para: Promissa Terra Iudices
In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. (Liber Isaiae 19, 18)
Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)
Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)
Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)
Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)
Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra. (Liber Isaiae 24, 4)
Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. (Liber Isaiae 24, 5)
Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, (Liber Isaiae 24, 19)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)
Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)
In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: “Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. (Liber Isaiae 26, 1)