Encontrados 1243 resultados para: Promissa Terra Iudices
Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - (Liber Psalmorum 68, 7)
terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. (Liber Psalmorum 68, 9)
Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis. (Liber Psalmorum 69, 35)
Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. (Liber Psalmorum 72, 16)
Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 72, 19)
Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. (Liber Psalmorum 73, 9)
dixerunt in corde suo: “Opprimamus eos simul”. Combusserunt omnes congregationes Dei in terra. (Liber Psalmorum 74, 8)
Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. (Liber Psalmorum 75, 4)
De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, (Liber Psalmorum 76, 9)
Vox tonitrui tui in rota; illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra. (Liber Psalmorum 77, 19)
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. (Liber Psalmorum 78, 12)
Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. (Liber Psalmorum 78, 51)