Encontrados 1243 resultados para: Promissa Terra Iudices
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae, ad quam ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam aedificavi nomini tuo, (Liber II Paralipomenon 6, 38)
evellam vos de terra mea, quam dedi vobis, et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in fabulam cunctis populis. (Liber II Paralipomenon 7, 20)
Respondebuntque: “Quia dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt super eos universa haec mala””. (Liber II Paralipomenon 7, 22)
Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae. (Liber II Paralipomenon 8, 6)
de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)
Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)
Dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua; (Liber II Paralipomenon 9, 5)
et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 13, 23)
Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. (Liber II Paralipomenon 15, 8)
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. (Liber II Paralipomenon 17, 2)