Encontrados 5078 resultados para: Pro
et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. (Liber Deuteronomii 7, 13)
Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 7, 25)
Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. (Liber Deuteronomii 8, 1)
ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. (Liber Deuteronomii 8, 10)
et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui, (Liber Deuteronomii 8, 16)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)
Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. (Liber Deuteronomii 9, 4)
Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)
Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. (Liber Deuteronomii 9, 6)
Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. (Liber Deuteronomii 9, 7)
Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos voluit, (Liber Deuteronomii 9, 8)
arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro; (Liber Deuteronomii 9, 17)