Encontrados 5078 resultados para: Pro
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)
Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)
Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt. (Liber Numeri 11, 25)
Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, (Liber Numeri 11, 26)
cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: “Eldad et Medad prophetant in castris”. (Liber Numeri 11, 27)
Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: “Domine mi Moyses, prohibe eos!”. (Liber Numeri 11, 28)
At ille: “Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?”. (Liber Numeri 11, 29)
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam (Liber Numeri 12, 1)
dixit ad eos: “Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra”. (Liber Numeri 12, 12)
Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. (Liber Numeri 12, 16)