Encontrados 35 resultados para: Priusquam

  • Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)

  • Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)

  • Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis”. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)

  • Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti?”. Respondit Iesus et dixit ei: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)

  • Dicit ad eum regius: “Domine, descende priusquam moriatur puer meus”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 49)

  • Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)

  • Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 29)

  • et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. (Evangelium secundum Ioannem 17, 5)

  • Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)

  • ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat. (Actus Apostolorum 25, 16)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina