Encontrados 381 resultados para: Principes
Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel. (Liber I Paralipomenon 27, 22)
super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 31)
Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis”. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
Sponte obtulerunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes operis regis; (Liber I Paralipomenon 29, 6)
Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)
Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)
Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo. (Liber II Paralipomenon 8, 10)
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. (Liber II Paralipomenon 11, 11)
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: “Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac”. (Liber II Paralipomenon 12, 5)
Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: “Iustus est Dominus!”. (Liber II Paralipomenon 12, 6)