Encontrados 23 resultados para: Praecipe

  • “Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum, (Liber Numeri 35, 2)

  • Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. (Liber Deuteronomii 2, 4)

  • Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”. (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”. (Liber Iosue 3, 8)

  • “Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut ascendant de Iordane”. (Liber Iosue 4, 16)

  • Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii”. (Liber I Regum 5, 20)

  • Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam”. (Liber Thobis 3, 6)

  • Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus pariter sani”. (Liber Thobis 8, 7)

  • Praecipe haec et doce. (Epistula I ad Timotheum 4, 11)

  • Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. (Epistula I ad Timotheum 5, 7)

  • Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, (Epistula I ad Timotheum 6, 17)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina