Encontrados 35 resultados para: Potestas

  • Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 15)

  • (33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem”. (Prophetia Danielis 3, 100)

  • tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos terrae. (Prophetia Danielis 4, 19)

  • “Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)

  • A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; (Prophetia Danielis 6, 27)

  • Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus. (Prophetia Danielis 7, 12)

  • et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient””. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 8)

  • Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)

  • Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum”. (Evangelium secundum Lucam 22, 53)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina