Encontrados 1134 resultados para: Pot
NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)
AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest. (Lamentationes 4, 17)
et in aures potentium et filiorum regum et in aures seniorum et in aures omnis populi a minimo usque ad maximum universorum habitantium in Babylonia, ad flumen Sud. (Liber Baruch 1, 4)
Et collegerunt argentum, prout poterant manus singulorum, (Liber Baruch 1, 6)
postquam adduxit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam et principes et inclusores et potentes et populum terrae ex Ierusalem et induxit eos in Babylonem. (Liber Baruch 1, 9)
Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)
Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre. (Liber Baruch 6, 33)
Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent. (Liber Baruch 6, 34)
De morte hominem non liberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient. (Liber Baruch 6, 35)
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)
Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus castrorum; cumque starent, demittebantur pennae eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 24)