Mosaico decorativo

Encontrados 1134 resultados para: Pot

  • potentibus autem durum instat scrutinium. (Liber Sapientiae 6, 8)

  • Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)

  • Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)

  • acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero. (Liber Sapientiae 8, 11)

  • quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum. (Liber Sapientiae 8, 20)

  • Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (Liber Sapientiae 9, 13)

  • Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. (Liber Sapientiae 10, 8)

  • Custodivit illum ab inimicis et ab insidiantibus tutavit illum; et post certamen forte bravium dedit illi, ut sciret quoniam omnium potentior est pietas. (Liber Sapientiae 10, 12)

  • descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. (Liber Sapientiae 10, 14)

  • Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 17)

  • quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. (Liber Sapientiae 11, 19)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina