Encontrados 560 resultados para: Populus
ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 34, 30)
Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con stituit regem pro patre suo in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 1)
Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 14)
Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem. (Liber Esdrae 3, 1)
Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: “Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius” super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. (Liber Esdrae 3, 11)
Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus audiebatur procul. (Liber Esdrae 3, 13)
Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando. (Liber Esdrae 4, 4)
Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: “Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. (Liber Esdrae 9, 1)
Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)
Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. (Liber Esdrae 10, 9)
Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto — (Liber Esdrae 10, 13)
Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)
