Encontrados 560 resultados para: Populus
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 12, 4)
nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 14, 4)
Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. (Liber II Regum 14, 21)
Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 15, 4)
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem. (Liber II Regum 15, 35)
Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. (Liber II Regum 18, 36)
percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Regum 21, 24)
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)
Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)
Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo. (Liber II Regum 23, 30)
Consurgens autem populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos. (Liber II Regum 25, 26)
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
