Encontrados 2849 resultados para: Populus Israel
omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)
Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. (Liber Iosue 13, 13)
Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)
Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. (Liber Iosue 13, 22)
Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 33)
Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan, quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum Israel, (Liber Iosue 14, 1)
Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)
Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem; hodie octoginta quinque annorum sum, (Liber Iosue 14, 10)
atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iephonne Cenezaeo usque in praesentem diem, quia adimplevit, ut sequeretur Dominum, Deum Israel. (Liber Iosue 14, 14)
Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos. (Liber Iosue 17, 13)
Ad quos Iosue ait: “Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim”. (Liber Iosue 17, 15)
Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)