Encontrados 2849 resultados para: Populus Israel
Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7, 13)
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”. (Liber Iosue 7, 15)
Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. (Liber Iosue 7, 16)
Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7, 19)
Responditque Achan Iosue et dixit ei: “Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci: (Liber Iosue 7, 20)
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum. (Liber Iosue 7, 23)
Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor, (Liber Iosue 7, 24)
ubi dixit Iosue: “Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. (Liber Iosue 7, 25)
Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)
Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per solitudinis viam. (Liber Iosue 8, 15)
Et convocatus est totus populus, qui erat in civitate, ad persequendum eos, et persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, (Liber Iosue 8, 16)
et ne unus quidem in urbe Hai remansisset, qui non persequeretur Israel, et apertam urbem reliquissent, (Liber Iosue 8, 17)