Encontrados 1932 resultados para: Poder De Deus
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)
Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius. (Liber Ecclesiastes 5, 19)
vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)
In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. (Liber Ecclesiastes 7, 14)
Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones. (Liber Ecclesiastes 7, 29)
Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)
Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)
Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum. (Liber Ecclesiastes 12, 14)
Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)
quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; (Liber Sapientiae 1, 13)