Encontrados 165 resultados para: Patrum
Eritque vobiscum vir per tribum, princeps domus patrum suorum, (Liber Numeri 1, 4)
Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel. (Liber Numeri 1, 16)
et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita, (Liber Numeri 1, 18)
De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)
Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. (Liber Numeri 1, 44)
Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos patrum suorum a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 1, 45)
Levitae autem in tribu patrum suorum non sunt numerati cum eis. (Liber Numeri 1, 47)
“Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2, 2)
Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 32)
Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
“Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra”. (Liber Numeri 3, 15)
filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum. (Liber Numeri 3, 20)