Encontrados 306 resultados para: Patris
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. (Liber Proverbiorum 19, 13)
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)
Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)
Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio; (Liber Ecclesiasticus 3, 12)
gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius; (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. (Liber Ecclesiasticus 22, 3)
Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis; (Liber Ecclesiasticus 23, 18)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)