Encontrados 1208 resultados para: Pater et Filius

  • Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie. (Liber Genesis 19, 38)

  • Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. (Liber Genesis 21, 5)

  • “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”. (Liber Genesis 21, 10)

  • dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)

  • Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)

  • Cui pater: “Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae; (Liber Genesis 27, 2)

  • Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”. (Liber Genesis 27, 12)

  • Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”. (Liber Genesis 27, 18)

  • Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)

  • Ait: “Tu es filius meus Esau?”. Respondit: “Ego sum”. (Liber Genesis 27, 24)

  • dixit ad eum Isaac pater eius: “Accede ad me et da mihi osculum, fili mi”. (Liber Genesis 27, 26)

  • coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 31)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina