Encontrados 495 resultados para: Pan
in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)
panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies (Liber Exodus 29, 2)
tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; (Liber Exodus 29, 23)
Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus. (Liber Exodus 29, 32)
Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 34)
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)
arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur; (Liber Exodus 35, 12)
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus; (Liber Exodus 35, 13)
mensam cum vasis suis et propositionis panibus, (Liber Exodus 39, 36)
et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 19)
ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 23)
Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita; (Liber Leviticus 2, 4)