Encontrados 12332 resultados para: Os
Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam, (Epistula ad Hebraeos 4, 6)
iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die. (Epistula ad Hebraeos 4, 8)
Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. (Epistula ad Hebraeos 4, 14)
Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato; (Epistula ad Hebraeos 4, 15)
qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Epistula ad Hebraeos 5, 2)
quemadmodum et in alio dicit: “Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech”. (Epistula ad Hebraeos 5, 6)
Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)
baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. (Epistula ad Hebraeos 6, 2)
Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti (Epistula ad Hebraeos 6, 4)