Encontrados 12332 resultados para: Os
ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)
quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 8)
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)
Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)
vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 12)
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)
ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 4)
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 8)
De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 10)