Mosaico decorativo

Encontrados 12332 resultados para: Os

  • Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis? (Epistula II ad Corinthios 3, 1)

  • Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; (Epistula II ad Corinthios 3, 2)

  • Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, (Epistula II ad Corinthios 3, 5)

  • qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)

  • Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)

  • Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)

  • sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)

  • Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum; (Epistula II ad Corinthios 4, 3)

  • Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. (Epistula II ad Corinthios 4, 5)

  • Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina