Encontrados 12332 resultados para: Os
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, (Epistula I ad Corinthios 4, 12)
Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote! (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam; (Epistula I ad Corinthios 4, 18)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis? (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit? (Epistula I ad Corinthios 5, 2)