Encontrados 12332 resultados para: Os
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei. (Epistula ad Romanos 16, 21)
Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 22)
Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater. (Epistula ad Romanos 16, 23)
Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, (Epistula ad Romanos 16, 24)
Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater (Epistula I ad Corinthios 1, 1)
ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: (Epistula I ad Corinthios 1, 2)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)