Encontrados 12332 resultados para: Os
Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino; (Liber Leviticus 7, 11)
si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas, (Liber Leviticus 7, 12)
panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione, (Liber Leviticus 7, 13)
ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem. (Liber Leviticus 7, 14)
Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; (Liber Leviticus 7, 16)
Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis; (Liber Leviticus 7, 20)
Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. (Liber Leviticus 7, 24)
Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)
Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis. (Liber Leviticus 7, 32)
pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel”. (Liber Leviticus 7, 34)
Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur; (Liber Leviticus 7, 35)
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum. (Liber Leviticus 7, 36)