Mosaico decorativo

Encontrados 12332 resultados para: Os

  • Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)

  • et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. (Liber Exodus 27, 10)

  • In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. (Liber Exodus 27, 18)

  • Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. (Liber Exodus 27, 19)

  • et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)

  • Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: (Liber Exodus 28, 9)

  • Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; (Liber Exodus 28, 11)

  • et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)

  • et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus. (Liber Exodus 28, 14)

  • in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. (Liber Exodus 28, 20)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina