Encontrados 12332 resultados para: Os
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", (Liber Exodus 21, 5)
afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21, 6)
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. (Liber Exodus 21, 26)
Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente. (Liber Exodus 21, 27)
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)
Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21, 30)
Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. (Liber Exodus 21, 32)
Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, (Liber Exodus 21, 33)
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. (Liber Exodus 21, 35)
Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)