Encontrados 12332 resultados para: Os
Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo". (Liber Exodus 13, 15)
Erit igitur quasi signum in manu tua et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto”. (Liber Exodus 13, 16)
Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, (Liber Exodus 13, 17)
Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum”. (Liber Exodus 13, 19)
Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. (Liber Exodus 13, 21)
Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum". (Liber Exodus 14, 3)
Et indurabo cor eius, ac persequetur eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus”. Feceruntque ita. (Liber Exodus 14, 4)
tulitque sescentos currus electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus. (Liber Exodus 14, 7)
Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa. (Liber Exodus 14, 8)
Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)
Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)
et dixerunt ad Moysen: “Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto? (Liber Exodus 14, 11)