Mosaico decorativo

Encontrados 12332 resultados para: Os

  • Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “Da mihi liberos, alioquin moriar”. (Liber Genesis 30, 1)

  • At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30, 3)

  • et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • Post quem peperit filiam nomine Dinam. (Liber Genesis 30, 21)

  • et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”. (Liber Genesis 30, 24)

  • Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)

  • Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi”. (Liber Genesis 30, 26)

  • At ille respondit: “Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui. (Liber Genesis 30, 29)

  • Dixitque Laban: “Quid tibi dabo?”. At ille ait: “Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)

  • Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)

  • Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent”. (Liber Genesis 30, 33)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina