Encontrados 640 resultados para: Omnibus
et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 33)
Et convocans discipulos suos ait illis: “Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: (Evangelium secundum Marcum 12, 43)
et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!”. (Evangelium secundum Marcum 13, 37)
Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. (Evangelium secundum Lucam 1, 75)
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, (Evangelium secundum Lucam 3, 15)
respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. (Evangelium secundum Lucam 4, 15)