Encontrados 963 resultados para: Omnia
Quo audito, Iesus ait ei: “Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)
Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Lucam 21, 32)
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. (Evangelium secundum Lucam 24, 9)
Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)