Encontrados 963 resultados para: Omnia
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 36)
ipse autem respondens dixit eis: “Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur”. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
haec autem omnia initia sunt dolorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 8)
Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)
Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 34)
Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 47)
Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)
docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; (Evangelium secundum Marcum 3, 28)
Et dicebat eis: “Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, (Evangelium secundum Marcum 4, 11)