Encontrados 963 resultados para: Omnia
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. (Liber Ecclesiasticus 42, 16)
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu! (Liber Ecclesiasticus 42, 23)
Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; (Liber Ecclesiasticus 42, 24)
omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. (Liber Ecclesiasticus 42, 25)
Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: “Ipse est omnia!”. (Liber Ecclesiasticus 43, 29)
Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua. (Liber Ecclesiasticus 43, 30)
Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est. (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra. (Liber Isaiae 2, 16)
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum”. Et respondit et dixit: “Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram”. (Liber Isaiae 21, 9)