Encontrados 963 resultados para: Omnia
Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per tres dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. (Liber II Paralipomenon 20, 25)
Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. (Liber II Paralipomenon 21, 18)
Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23, 8)
Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias pater eius. (Liber II Paralipomenon 26, 4)
Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)
Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. (Liber II Paralipomenon 29, 2)
cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini”. (Liber II Paralipomenon 29, 19)
Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec. (Liber II Paralipomenon 29, 32)
Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius. (Liber II Paralipomenon 32, 31)
Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
At ille intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: “Omnia, quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. (Liber II Paralipomenon 34, 16)
“Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae scripta sunt in isto volumine”. (Liber II Paralipomenon 34, 21)