Encontrados 1504 resultados para: Omnes
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)
A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. (Liber Ieremiae 6, 13)
Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. (Liber Ieremiae 6, 28)
et venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen meum, et dicitis: “Liberati sumus”, eo quod faciatis omnes abominationes istas. (Liber Ieremiae 7, 10)
et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)
a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; (Liber Ieremiae 7, 25)
Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)
Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio. (Liber Ieremiae 8, 6)
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. (Liber Ieremiae 8, 10)
Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. (Liber Ieremiae 9, 1)
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde”. (Liber Ieremiae 9, 25)
Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)