Mosaico decorativo

Encontrados 1504 resultados para: Omnes

  • quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficiet eos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus super vertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat de civitate vir unus. (Liber Iudith 7, 13)

  • Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam minorabatur spiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et non poterant effugere de medio eorum. (Liber Iudith 7, 19)

  • et ieiunabat per omnes dies viduitatis suae praeter pridie sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et dies festos et gaudimonia domus Israel. (Liber Iudith 8, 6)

  • et mortem fratrum nostrorum et captivitatem terrae et desertionem hereditatis nostrae reducet in caput nostrum in gentibus, ubicumque servierimus. Et erimus in offendiculum et in improperium ante omnes, qui possidebunt nos, (Liber Iudith 8, 22)

  • Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in praescientia. (Liber Iudith 9, 6)

  • Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius. (Liber Iudith 10, 20)

  • Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius. (Liber Iudith 10, 23)

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem. (Liber Iudith 13, 4)

  • Et concurrerunt omnes a minimo usque ad magnum, quoniam mirum erat eis illam reversam esse. Et aperuerunt portam et receperunt eas et accendentes ignem ad lumen congyraverunt eam. (Liber Iudith 13, 13)

  • Et subsecuti vos et omnes, qui incolunt omnem finem Israel, prosternite illos in viis illorum. (Liber Iudith 14, 4)

  • Filii autem Assyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt ad duces et ad tribunos et ad omnes principes suos. (Liber Iudith 14, 12)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina