Encontrados 691 resultados para: Nob
Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”, (Prophetia Ezechielis 37, 18)
“Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum; (Prophetia Danielis 1, 12)
Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis”. (Prophetia Danielis 2, 23)
quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)
et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti; (Prophetia Danielis 3, 31)
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)
ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae (Prophetia Danielis 3, 42)
Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)
Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi; (Prophetia Danielis 9, 8)
Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas; (Prophetia Danielis 9, 10)
“Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)