Encontrados 691 resultados para: Nob
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: “Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari”. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
“Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: “Et in servis suis consolabitur””. (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
“Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est”. (Liber II Maccabaeorum 14, 35)
volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici. (Liber II Maccabaeorum 14, 42)
Si dixerint: “Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra; (Liber Proverbiorum 1, 11)
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum”; (Liber Proverbiorum 1, 14)
Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)