Encontrados 292 resultados para: Naphtali familia de cognatione Manasse et Efraim de cognatione Aser in tribu Gad et Rúbon

  • Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 65)

  • Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)

  • Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)

  • Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. (Liber I Paralipomenon 7, 29)

  • Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum. (Liber I Paralipomenon 7, 30)

  • Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)

  • Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: “Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul”. (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse: (Liber I Paralipomenon 12, 21)

  • Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina